PRAXITELES

PRAXITELES
PRAXITELES
marmoris sculpendi insignis artifex, Romae, Pompeii M. tempore, duplicip praecipue Veneren obilitatus, Gnidiâ et Coâ, quae ob artis praestantiam, magnam mortalium vim in eas insulas ad sui spectaculum allexerunt. Sed Gnidia vesanô amore iuvenis cuiusdam insignis, qui delituit in templo, simulacroque cohaesit; tum Nicomedis aestimatione regis, grandi Gnidiorum aerealienô permutare conantis, plus samae adepta est. Natus est in extrema Italiae ora, quam Magnam Graeciam olim vocabant, deinde obartis excellentiam civitate Romanâ donatus est; quam plurimis etiam egregiis signis ornavit. Scripsit, (teste Varrone) 5. Volumina nobilium operum in toto orbe. Eius Romae opera, Triptolemus, Flora, Ceres in hortis Servilianis, Boni Eventûs, et Bonae Fortunae simulacra in Capitolio: item et Maenades, et quas Thyadas vocant et Caryatidas, et Sileni in Asinii Pollionis monumentis, et Apollo et Neptunus. Plin. l. 33. c. 9. 12. l. 34. c. 8. et l. 36. c. 5. Claruit autem potissimum candidô marmore, quod ab insulae nomine, in qua eftodiebatur, Parium dicitur. Propert. l. 3. el. 8. v. 16.
Praxitelem Parius vinditat arte lapis.
In Catalectis:
Nec me Praxiteles Scopasve fecit.
Vide Anthol. l. 4. de eius Venere. Hic cum Satyrum ex Pario marmore, et Cupidinem ex Pentelico lapide summâ industriâ elaborâsset, Phrynen meretricem insigneque scortum amore deperiisse fertur: a quâ interrogatus. Quodnam opus haberet formosissimum? Tacuit ipse, spondens autem ei quod eligeret se daturum. Technâ vero quâdam Phrynes servus accurrit, Officinam Praxitelis ardere nuntians. Intentus itaque Praxiteles, impendio resistere sperans, foras repente sese proripuit, inquiens: Nihil misero mibi ex laboribus sperest, si satyrus et Cupido confiagrârint. At Phryne; Ne festines, inquit, calliditate tantum meâ circumventus es. Taliitaque astutiâ Cupidinis simulacrum Phryne a Praxitele donôaccepit. Id autem, eâ mortuâ, a Thespiensibus octingentis auri minis comparatum, Caius Caesar Romam advexit, quod postea a Claudio Imperatore remissum, Nero denuo abstraxit, Athen. l. 12. Theocr. Schol. Idyil. ait, duos fuisse Πραξιτέλεις, τὸν μὲν ἀρχαιότερον, ἀνδριαντοποιὸν, τὸν δὲ νεώτερον ἀγαλματοποιόν: οὗτος δε ἦν ἐπὶ Δημητρίου τοῦ βασιλέως. Hinc Praxitelius. Cicer. de Divinat. l. 2. c. 21. In omni marmore non necesse est messe Praxitelia capita. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Praxiteles — (Ancient Greek: Πραξιτέλης, English IPAEng|prækˈsɪtɨliːz) of Athens, the son of Cephisodotus the Elder, was the most renowned of the Attic sculptors of the 4th century BC. He was the first to sculpt the nude female form in a life size statue.… …   Wikipedia

  • Praxíteles — Saltar a navegación, búsqueda Praxíteles Hermes con Dionisos niño en brazos, por Praxíteles Nacimiento Hacia 400 a. C …   Wikipedia Español

  • Praxiteles — Praxiteles,   griechisch Praxitẹles, Bildhauer des 4. Jahrhunderts v. Chr.; Schüler seines Vaters Kephisodot dem Älteren, mit Skopas und Lysipp der bedeutendste Bildhauer der spätklassischen Epoche. Durch hohe Meisterschaft in der… …   Universal-Lexikon

  • Praxiteles — Praxiteles, altgriech. Bildhauer, geb. um 370 v. Chr. in Athen, war vermutlich Sohn und Schüler des Kephisodotos, Nebenbuhler des Skopas und das Haupt der jüngern attischen Schule. Sein Schaffen fällt in die Zeit von 370–330 v. Chr. Die Alten… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Praxiteles — [prak sit′ə lēz΄] [L < Gr Praxitelēs] 4th cent. B.C.; Athenian sculptor …   English World dictionary

  • Praxitĕles — Praxitĕles, griechischer Bildhauer, lebte in Athen um 364–340 v. Chr. P. liebte die Phryne u. zahlte ihr einst eine Schäferstunde mit zwei Statuen, einer weinenden Matrone u. einer lachenden Buhlerin. P. hatte zwei Söhne, Kephissodotos u. Eubulos …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Praxiteles — Praxitĕles, griech. Bildhauer, neben Skopas Hauptvertreter der jüngern attischen Schule, tätig in Athen 365 335 v. Chr.; vorzüglichste Werke: Hermes mit dem Dionysosknaben (an den Extremitäten beschädigtes Original 1877 in Olympia aufgefunden),… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Praxiteles — Praxiteles, einer der größten Bildner Griechenlands in Marmor und Erz, geb. um das Jahr 365 v. Chr. auf der Insel Antiparos, ein leidenschaftlicher Anbeter der berüchtigten Phryne. Mit ihm beginnt das Zeitalter des schönen Styls; seine schönsten… …   Damen Conversations Lexikon

  • Praxiteles — Praxiteles, griech. Bildhauer um 360 v. Chr., nach dem Zeugnisse der Alten der Meister des anmuthigen Styls (Venus, Amor, Bachus) …   Herders Conversations-Lexikon

  • Praxiteles — Hermes des Praxiteles Knidische Aphrodite, Kop …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”